The Northern Way

Grimm's Teutonic Mythology

Superst. C

SUPERSTITIONS - C.

Page 1

C. From the Collect. of Decrees by Burchard of Worms (d. 1024), (1) Colon. 1548.


1, 94.

Interrogatio, 42 (2): interrogandum, si aliquis sit magus, ariolus aut incantator, divinus aut sortilegus, vel si aliquis vota ad arbores vel ad fontes vel ad lapides faciat, aut ibi candelam seu quodlibet munus deferat, veluti ibi quoddam numen sit, quod bonum aut malum possit inferre. (Repeated 10, 32).

Int. 43: perscrutandum, si aliquis subulcus vel bubulcus sive venator vel ceteri hujusmodi diabolica carmina dicat super panem, aut super herbas, aut super quaedam nefaria ligamenta, et haec aut in arbore abscondat, aut in bivio aut in trivio projiciat, ut sua animalia liberet a peste et clade, et alterius perdat. (Reptd. 10, 18.)

Int. 44: perquirendum, si aliqua femina sit, quae per quaedam maleficia et incantationes mentes hominum se immutare posse dicat, id est, ut de odio in amorem, aut de amore in odium convertat, aut bona hominum aut damnet aut surripiat. Et si aliqua est, quae se dicat, cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata, certis noctibus equitare super quasdam bestias, et in eorum consortio annumeratam esse. (Reptd. 10, 29.)

Int. 50: est aliquis, qui in Cal. Jan. aliquid fecerat quod a paganis inventum est, et dies observavit et lunam et menses; et horum effectiva potentia aliquid speraverit in melius aut in deterius posse converti.

Int. 51: est aliquis, quodcunque opus inchoans, qui aliquid dixerat, aut quacunque magica arte aliud fecit, nisi ut apostolus docet omnia in nomine Domini facienda.

Int. 52: quaerendum etiam, si mulieres in lanificiis suis vel in ordiendis telis aliquid dicant aut observent.

Int. 54: est aliquis, qui supra mortuum nocturnis horis carmina diabolica cantaret, et biberet et manducaret ibi, quasi de ejus morte gratularetur; et si alibi mortui in vigiliis nocturnis nisi in ecclesia custodiantur.

10, 1. Ut episcopi eorumque ministri omnibus viribus elaborare studeant, ut perniciosam et a diabolo inventam sortilegam et maleficam artem penitus ex parochiis suis eradicent, et si aliquem virum aut feminam hujuscemodi sceleris sectatorem invenerint, turpiter dehonestatum de parochiis suis ejiciant ...... Illud etiam non omittendum, quod quaedam sceleratae mulieres, retro post Satanam conversae, daemonum illusionibus et phantasmatibus seductae, credunt se et profitentur nocturnis horis cum Diana Paganorum dea, vel cum Herodiade, et innumera multitudine mulierum equitare super quasdam bestias, et multa terrarum spatia intempestae noctis silentio pertransire, ejusque jussionibus velut dominae obedire, et certis noctibus ad ejus servitium evocari. Sed utinam hae solae in perfidia sua perissent, et non multos secum in infidelitatis interitum pertraxissent! Nam innumera multitudo, hac falsa opinione decepta, haec vera esse credit, et credendo a recta fide deviat, et in errore Paganorum revolvitur. (3)

10, 2. Pervenit ad nos, quosdam, quod dici nefas est, arbores colere et multa alia contra christianam fidem illicita perpetrare. (4)

10, 5. Qui divinationes expetunt et more Gentilium subsequuntur, aut in domos suas hujuscemodi homines introducunt, exquirendi aliquid arte malefica aut expiandi causa, sub regula quinquennii jaceant. (5)

10, 6. Si quis, Paganorum consuetudinem sequens, divinos et sortilegos in domum suam introduxerit, quasi ut malum foras mittat aut maleficia inveniat, quinque annos poeniteat. (6)

10, 8. Qui auguriis vel divinationibus inserviunt, vel qui credit ut aliqui hominum sint immissores tempestatum, vel si qua mulier divinationes vel incantationes diabolicas fecerit, septem annos poeniteat. (7)

10, 9. Auguria, vel sortes, quae dicuntur false sanctorum, vel divinationes, qui eas observaverint, vel quarumcunque scripturarum vel votum voverint vel persolverint ad arborem vel ad lapidem vel ad quamlibet rem, excepto ad ecclesiam, omnes excommunicentur. Si ad poenitentiam venerint, clerici annos tres, laici annum unum et dimidium poeniteant. (8)

10, 10. Summo studio decertare debent episcopi et eorum ministri, ut arbores daemonibus consecratae, quas vulgus colit et in tanta veneratione habet, ut nec ramum vel surculum audeat amputare, radicitus excidantur atque comburantur. Lapides quoque quos in ruinosis locis et silvestribus, daemonum ludificationibus decepti, venerantur, ubi et vota vovent et deferunt, funditus effodiantur, atque in tali loco projiciantur, ubi nunquam a cultoribus suis venerari possint. (9)

10, 14. Mulier si qua filium suum ponit supra tectum aut in fornacem pro sanitate febrium, unum annum poeniteat. (10)

10, 15. Non licet iniquas observationes agere calendarum, et otiis vacare, neque lauro aut viriditate arborum cingere domos. Omnis haec observatio Paganorum est. (11)

10, 16. Si quis calendas Januarias ritu Paganorum colere, vel aliquid plus novi facere propter novum annum, aut mensas cum lapidibus vel epulis in domibus suis praeparare, et per vicos et plateas cantatores et choros ducere praesumpserit, anathema sit. (12)

10, 31. Quicunque nocturna sacrificia daemonum celebraverint, vel incantationibus daemones quacunque arte ad sua vota invitaverint, tres annos poeniteant. (13)

10, 34. Laici, qui excubias funeris observant, cum timore et tremore et reverentia hoc faciant; nullus ibi praesumat diabolica carmina cantare, non joca et saltationes facere, quae Pagani diabolo docente adinvenerunt. (14)

19, 5. supplies the remaining extracts, the references being to pages : (15)

Pag. 193b: si observasti traditiones Paganorum, quas quasi hereditario jure, diabolo subministrante, usque in hos dies semper patres filiis reliquerunt, id est, ut elementa coleres, id est, lunam aut solem aut stellarum cursum, novam lunam aut defectum lunae, ut tuis clamoribus aut auxilio splendorem ejus restaurare valeres, aut elementa tibi succurrere aut tu illis posses; aut novam lunam observasti pro domo facienda aut conjugiis sociandis.

Pag. 193c: observasti calendas Januarias ritu Paganorum, ut vel aliquid plus faceres propter novum annum, quam antea vel post soleres facere, ita dico, ut aut mensam tuam cum lapidibus vel epulis in domo tua praeparare eo tempore, aut per vicos et plateas cantores et choros duceres, aut supra tectum domus tuae sederes ense tuo circumsignatus, ut ibi videres et intelligeres, quid tibi in sequenti anno futurum esset; vel in bivio sedisti supra taurinam cutem, ut et ibi futura tibi intelligeres, vel si panes praedicta nocte coquere fecisti tuo nomine, ut si bene elevarentur et spissi et alti fierent, inde prosperitatem tuae vitae eo anno praevideres.

Pag. 193d: interfuisti aut consensisti vanitatibus quas mulieres exercent in suis lanificiis, in suis telis; quae, cum ordiuntur telas suas, sperent se utrumque posse facere cum incantationibus illarum, ut et fila staminis et subtegminis in invicem ita commisceantur ut, nisi his iterum aliis diaboli incantationibus e contra subveniant, totum pereat.

venisti ad aliquem locum ad orandum nisi ecclesiam, ........ id est, vel ad fontes vel ad lapides vel ad arbores vel ad bivia, et ibi aut candelam aut faculam pro veneratione loci incendisti, aut panem aut aliquam oblationem illuc detulisti aut ibi comedisti, aut aliquam salutem corporis aut animae ibi requisisti.

Pag. 194a: credidisti unquam vel particeps fuisti illius perfidiae, ut incantatores, et qui se dicunt tempestatum immissores esse, possent per incantationem daemonum aut tempestates commovere aut mentes hominum mutare.

credidisti ut aliqua femina sit quae hoc facere possit, quod quaedam a diabolo deceptae se affirmant necessario et ex praecepto facere debere, id est, cum daemonum turba in similitudinem mulierum transformata, quam vulgaris stultitia Holdam (al. unholdam) (16) vocat, certis noctibus equitare debere super quasdam bestias, et in eorum se consortio annumeratam esse.

Pag. 195b: fecisti phylacteria diabolica vel characteres diabolicos, quos quidam diabolo suadente facere solent, vel herbas vel succinos vel quintam feriam in honorem Jovis honorasti.

comedisti aliquid de idolothito, i.e. de oblationibus quae in quibusdam locis ad sepulchra mortuorum fiunt, vel ad fontes aut ad arbores aut ad lapides aut ad bivia, aut comportasti in aggerem lapides, aut capitis ligaturas ad cruces quae in biviis ponuntur.

Pag. 195c: misisti filium tuum vel filiam super tectum aut super fornacem pro aliqua sanitate, vel incendisti grana ubi mortuus homo erat, vel cingulum mortui pro damno alicujus in nodos colligasti, vel pectines, quibus mulierculae lanam discerpere solent, supra funus complosisti, vel quando efferebatur funus a domo plaustrum in duo dividisti et funus per mediam divisionem plaustri asportare fecisti.

fecisti illas vanitates aut consensisti, quas stultae mulieres facere solent, dum cadaver mortui hominis adhuc in domo jacet, currunt ad aquam, et adducunt tacite vas cum aqua, et quum sublevatur corpus mortui, eandem aquam fundunt subtus feretrum; et hoc observant dum extra domum asportatur funus, (ut) non altius quam ad genua elevetur, et hoc faciunt pro quadam sanitate.

fecisti aut consensisti, quod quidam faciunt homini occiso cum sepelitur; dant ei in manum unguentum quoddam, quasi illo unguento post mortem vulnus sanari possit, et sic cum unguento sepeliunt.

Pag. 195d: fecisti quod plures faciunt: scopant locum ubi facere solent ignem in domo sua, et mittunt grana hordei locae adhuc calido, et si esalierint grana, periculosum erit, si autem ibi permanserint, bonum erit.

Notes:

1. D. 1025, Kl. schr. 5, 417. ---EHM [Back]

2. This and the foll. Interrogations are drawn 'e decreto Eutychiani papae (d. 283), cap. 9.' [Back]

3. Extra. above (p. 283). The whole passage was taken from the Council of Ancyra (yr 314) and is also in Regino's De disc. eccl. 2. 364. but without the words 'vel cum Heriodiade'; the Decree of Gratian II. 26. quaest. 5, 12 § 1 has it complete. [Back]

4. E registro Gregorii Magni. [Back]

5. E concil. Ancyr. cap. 23. [Back]

6. Ex concilio Martini papae (in Spain, abt 572), id est, ex Capit. Martini Bracarensis cap. 71; whence also Decr. Grat. II. 26. quaest. 5, 3 § 2. [Back]

7. E poenitentiali Romano. [Back]

8. From the same. [Back]

9. E concil. Namnetensi (Nantes, yr 895). (Mansi p. 172. cap. 20). [Back]

10. E poenitentiali Bedae. The poenitentale Ecgberti Eboracensis 1, 33 (yr 748) in Mansi 12, 439. 475 has: 'Si mulier filiam suam super domum vel fornacem collocet, ideo ut febrim ejus curare velit.' [Back]

11. E decreto Martiani papae. [Back]

12. E decreto Zachariae papae, cap. ii. [Back]

13. E poenitentiali Romano. [Back]

14. E concil. Arelatensi (Arles, of which year?) can. 3. [Back]

15. Whence did Burchard draw this large chapter 19, 5 extending from p. 188d to 201b? (His 19, 4 is avowedly from Poenitentiale Romanum, his 19, 6 fr. Poen. Theodori.) The German words in it, 'holda, werwolf, belisa' (pp. 194-8. 201) lead me to think that, here more than anywhere, he puts together what he himself knew of German superstitions, with additions from other collections. [Back]

16. 'Friga holdam' in Cod. Madrid., see Kl. schr. 5, 416-7. ---- EHM [Back]

Index  |  Previous page  |  Next page